- MENSA Domini
- MENSA Dominiapud Apostolum l. Cor. c. 10. v. 21. οὐ δύναςθε τραπέζης Κυρίου μετέχειν καὶ τραπέζης δαιμονίων, Non potestis Domini Mensae participes esse et mensae Daemoniorum: Est ipsa Eucharistia, quam exemplo Pauli Patres ita saepe nominant, Optatus l. 5. Augustin. de Peccator. mer. etc. contra Pelagium l. 1. c. 24. Leo I. de Ieiunio septimi mensis Serm. 6. Graeci quoque, sed cum diversis epithetis: Illis enim ea, Τράπεζα ἐπουράνιος, Mensa caelestis, in Liturg. quae Iacobi nomen praefert, Τράπεζα ἱερὰ, Mensa sacra, apud Chrysostomum Homil. 2. in ad. 1. Corinth. c. 10. v. 1. Μεςτικὴ τράπεζα, Mystica Mensa, apud eund. Tom. 5. Savil. p. 367. et Theodoretum de Provid. 5. Serm. 10. Τράπεζα φρικώδης, Mensa terribilis, apud eundem Chrysostomum alibi; Λογικὴ τράπεζα, Rationalis Mensa, apud Theodoretum iterum Serm. 6. πνευματικὴ τράπεζα, Spiritualis Mensa, passim, etc. Nempeproprie Mensa erat, in qua S. Eucharistia administrabatur; eaque lignea primis saeculis Christianismi. Unde Athanasius dicebat de Arrianis, in Epist. ad Solit. Subsellium, thronum, Mensam ligneam, καὶ τὰ βῆλα τῆς Ε᾿κκλησίας, et fores Ecclesiae, et catera quae poterant, foras elata combusserunt. Et Optatus contra Parmenium l. 6. Quis fidelium, inquit, nascit, in peragendis mysteriis ipsa ligna. linteamine coo. pertrit Inter ipsa Sacramenta velamen potuit tangi, non lignum. Eadem vero figurate Θυσιαςτήριον quoque, seu Altare dicta est. proprie enim dicta Altaria in Christiana Ecclesia locum non habere, patet ex Minucio Felice, apud quem, ad quaest. Cur nullas aras habeant, nulla templa, nulla nota simulacra? Respondet Octavius, Putatis autem nos occultare, quod eolimus, si delubrum et aras non habemus. Infignita autem est hôc nomine Mensa Domini, quia in ea Sacrificii Christi fit commemoratio. Quod item ei imponerentur fidelium oblationes, tam pro Sacramentorum usu, quam pauperum subventione, uti legimus apud eundem Optatum loc. cit. Vide Matthaeum inprimis Sutlivium Anglum de Missae Sacrif. l. 3. c. 14. Ut vero undique ad Mensam Dominicam accessus pateret, in medio Templi posita fuit antiquitus. Augustin. de verbo Dominic. sec. Ioann. Tom. 10. Mensa Christi est illa in medio constituta; Quid eausae est, ô Audientes, ut mensam videutis, et ad epulas non accedatis? Ut alia non addam, de quibus prolixe Theologi, Philologique sacri, inter quos eminet Ioh. Casp. Suicerus, quem vide Thesaur. Eccles. in Τράπεζα. Hodie Graeci, praeter institutum Domini, in celebratione S. Eucharistiae duas Mensas adhibent: unam vocant Πρόθεσιν, quasi dicas, Mensam propositionis, in qua reponuntur panis et vinum ante consecrationem, ipsis τὰ Δῶρα dicta: quibus in priore Mensa positis tribuunt venerationem. Dein transferuntur, quae fuerunt ibi apposita in alteram Mensam, ubi fit consecratio, et post consccrationem adoratio λωτρείας; quam Mensam vocant et Altare et ἅγιον Βῆμα, uti habet Casaubonus Exercit. 16. num. 36. Vide quoque supra in voce Antimensium, ut et hîc passim, ubi de Mempsa Aurea, Mensa Sacra. etc. it voce Paratrapezii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.